# Repertorium 146.17-37

Marko Marulić, Repertorium, 146.17 to 146.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/146.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/146.17

Draco ad nidum uolutus pullos uorauit matre circumuolante, et mutatur in saxum. Ephygenia immolanda XII. Polixena, Priami filia, ad Achillis tumulum immolatur. Cyclops Athim scopulo obruit XIII. Scylla, ne Ęneę in Italiam nauiganti noceret, in saxum uersa. Romulus occiso fratre Remo cępit imperium XIIII. Hyppolitus territis equis curru excussus ac membratim distractus XV. Cibus, potus. Pentheus Bacchum ligasse dicitur et sacra eius contempsisse, forte quia, abstemius fuit. Ab Agaue matre, Ino et Auctonoe sororibus in furorem a Baccho uersis interemptus dicitur, idest cum uino inacaluissent III . Ceres ex itinere fessa aquam lutulentam a Misene anu acceptam auide hausit V. Clitorius fons uini odium facit, quia Melampus, Amithaonis filius, cum Pretidas ab insania liberasset, purgaminum reliquias in eum proiecit XV. Celeritas. Perseus, Pegasus IIII. Aquilo Orithiam ab Athenis in Traciam tulit. Filiis eorum Zetho et Calai alę increuerunt. Cerambus in Pelium et Othrin, montes Thesalię, delatus effugit Deucalionis imbres. Diana canem cursu inuictum donauit Procri, illa Cephalo VII. Dedalus alas sibi et Icaro filio iunxit VIII. Iuppiter in aquilam uersus rapuit Ganymedem. Atalantes cum procis cursu contendit X. In Hyperborea homines qui in uolucres uertuntur, cum nouies in Tritonia palude sua corpora merserint. Sithides sunt foeminę, quę uenenis aspersę, in aues mutantur XV. Consilium. Gorgones uno oculo usę, id est unius sapientis consilio obedientes IIII. Custos Argus Inois in uaccam uersę I. Tauri ignem spirantes et draco custodes pellis aureę VII. Curiosus. Cornix contra edictum Mineruę cistellam, in qua Erictonius erat, inspexit et uulgauit, Aglaura aperiente cistellam. Hanc dea in saxum mutauit, illam a comitatu suo expulit II.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
