# Repertorium 147.38-68

Marko Marulić, Repertorium, 147.38 to 147.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/147.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/147.38

Flaminius proconsul a meretrice rogatus in coena occidit hominem . Quidam mortua uxore, ex qua filium habebat, duxit aliam et ex ea filiam sustulit. Decessit adolescens, accusauit maritus nouercam ueneficii. Damnata cum torqueretur, dixit sibi consciam filiam esse; petitur ad supplicium puella, pater defendit . Filia amisso marito ad patrem rediit, non recipitur, iussa mori suspendit se. Ob hoc pater a filio accusatur dementię . Quidam expositos debilitabat . Parrhasius Olynthium senem torsit, ut ad exemplar eius pingeret Promethea . Gladiatorum feritas . Supplicia . Tormenta . Crudelitas hominum . Sextius abstinuit ab esu animalium, ne crudelitati assuesceret . Cibus ac potus. Voluptas homine et uiro digna non implere corpus nec saginare etc. . Athenodorus ait ne ad coenam quidem se iturum ad eum qui sibi nihil pro hoc debiturus sit . Nonnunquam usque ad ebrietatem ueniendum. Quare Liber dictus inuentor uini. Arcesilaus indulsit uino. Catoni ebrietas obiecta est . Aqua et polenta aut frustum ordeacei panis . Circumspiciendum, cum quibus edas et bibas. Ventri da quod debes, non quod potes . Plato uixit annos LXXXI ob parsimoniam et eorum, quę auiditatem euocant modum . Cassius tota uita aquam bibit . Cato sitim tolerauit . Pythagoras animalibus abstinuit et Sestius; dissimilis utrique causa . Panis et aqua ad esuriem sitimque expellendam . Quicquid ex necessitate desideratur, cum fastidio sumitur . Ebrietas . De abstinentia et temperantia esus. Non edendum ante famem . Facile est pascere paucos uentres et nihil aliud desiderantes quam impleri. Quisquis exiit in lucem, uisus est pane et lacte contentus. Panem et aquam natura desiderat . Celeritas. Etiam celeritas in desiderio mora est . Quid sit cursus ad motus omnis . Cum te ad uelocitatem paraueris, par lepusculo non eris . Consilium. Diuus Augustus filiam impudicam relegauit, mox penitens, quod eam silentio potius non texisset, gemens exclamauit: Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut Moecenas uixisset .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
