# Repertorium 147.69-110

Marko Marulić, Repertorium, 147.69 to 147.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/147.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/147.69

Alexandrum aiunt Cenophanto canente manum ad arma misisse . Vbi usitata remedia non procedunt, tentanda contraria . Nocitura fulmina non sine aliorum deorum consilio Iuppiter mittit . Credulitas. Non est cito credendum delatoribus . Concordia paruę res crescunt etc. Marcus Agrippa dicere solebat multum se debere huic sententię. Hac se aiebat et fratrem et amicum optimum factum . Contemplatio. Natura utrumque facere me uoluit: et agere et contemplationi uacare . Contemplatio cęlestium . Mentis excessus . Ad illa mittamus animum, quę ęterna sunt etc. . Animus in rerum naturę contemplatione conquiescit . Queritur, quod a cęlestium contemplatione auersum animum in terram defodimus ad aurum scrutandum . Custos. Canis cathenarius . Ianitor . Maximo cum periculo custoditur, quod multis placet . Consolatio. De consolatione ad Martiam . Opinio est quę nos cruciat . De consolatione ad Albinam . Maximum ergo solatium est cogitare id sibi accidisse quod ante se passi sunt omnesque passuri . Si dolor torquet, non adiuuat, primo quoque tempore deponendus est . Dolor dissimulandus . Consolatio in morte Ciceronis . Consolatio de morte amici . Consoatio in morte . Indignare, siquid in te iniquum proprie constitutum est, non siquid cum aliis commune . Consolatio de amissis. Item de morte filii . Confessio. Vt aliquid auri extrahamus, terram peruertimus; ut summum bonum occupemus, scrutari pectus piget . Vitia, sua confiteri sanitatis indicium est . Omnia enim uitia in aperto leuiora sunt . Corpus animorum tenebrę . Corpus fragile . Cura corporis . Corpori indulgendum, non seruiendum . De exercitatione corporis . Corpus magis necessaria res quam magna . Admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam corpus . Inter corporis animique exercitium . Corporis prosperitas ac sanitas uili habenda .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
