Latin
148.55 to 148.64
Marko Marulić, Repertorium 148.55-64
Unproofread scanNot analysed yet
De membris et corpore . . . . Corpus tertio loco honorandum: primo Deus, secundo animus . Hoc ipsum sumus quod sumus, corpus uero tanquam imaginarium nos sequitur. Corpora mortuorum simulachra . Corpus natura sua nihil agit . Corpus ad quamlibet speciem indeterminatum est et suapte natura sine fine diuiduum, cuius materiam in infinitum fluxuram inquiunt, nisi forma sistat et uniat. Corporis proprium suscipere atque pati. Corpus qualitate inferius est, quia hęc mouet, illud mouetur. Corpus per qualitatem agit, per se tantum patitur. Corpus nihil natura sua facit . Qualitas ad materiam specie terminandam confert et est per se quodammodo indiuidua, sed per admixtionem corporis fit diuisibilis. Qualitas anima inferior est, quando quidem per essentiam operationemque mutatur. Qualitas per superiora habet ut moueat aliquid. Per se habet ut materię misceatur. Qualitas mouet aliud et mouetur ab alio . Corporis magnitudo neque prodest dotibus animi neque nocet . Nunquid humanum corpus ea est dignitate donatum, ut mentem perpetuam excipere hospitem mereatur . Complexio corporum . Corpus ex quattuor elementis. Quare corpus fragile .