# Repertorium 15.25-53

Marko Marulić, Repertorium, 15.25 to 15.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.25

Zacharias de Christo, sed dicet: Non sum propheta; homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea . In illa die exaudiam cęlos et illi terram; terra exaudiet triticum et uinum et oleum etc. Si non aperuero uobis catharactas cęli dicit Dominus etc. . Iudei agricolare coeperunt . Amicicia. Laban hostili animo persecutus Iacob cum apprehendisset, inierunt amiciciam inter se . Ioseph pientissimus erga fratres, magis tamen erga Beniamin, quia sibi uterinus erat . Iudas se offerebat, ut Beniamin dimitteretur, ne pater dolore confectus deficeret. Diliges amicum sicut te ipsum . Charitas erga proximum . Ionathas diligebat Dauid quasi animam suam . . Idem firmauerunt inter se foedus iam tertio . Heliseus sequebatur Heliam etiam ipso inuito . Raguel Tobiam osculatur cognito quod consobrini sui erat filius; Anna et Sara ex teneritudine flent . Psalmus: Ad te, Domine, clamabo - contra simulatores amicicię imprecatur . Psalmus CXXXIX: Inter alia petit liberari ab amicis fictis . Amici contemptor . Amicicia . Amicus . Amiciciam soluens . Vir amicabilis. Amicicia uenalis. Amicicia. Amor absconditus . Amicum cole. Amici consilia. Ne fias pro amico inimicus proximo . Amicus probatur in aduersis. Amicus pro tempore. Amicus mensę. Ne derelinquas amicum antiquum etc. . Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Fatuo non erit amicus, sed adulator . Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes; est enim regressus ad amicum . Amiciciam dissoluunt conuicium, improperium etc. Salutare amicum et sustinere. Amor proximorum. Amicus uerus inter decem bona sexto loco ponitur. Dilige proximum fideliter . Amicus tantum nomine. O pręsumptio nequissima etc. . Non obliuiscaris amici tui in animo tuo. Dauid contristatus est scelere Ammon filii cum uiolasset Thamar, nec tamen intulit illi molestiam. Absalon autem interfecit eum; hoc illi attulit nimia patris indulgentia . Amici contemptor . Caritas . Funiculus triplex difficile rumpitur .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
