Latin
15.268 to 15.298
Marko Marulić, Repertorium 15.268-298
Unproofread scanNot analysed yet
Vivet anima mea et laudabit te. . Antequam rumpatur colligatio animę et corporis et recurrat iudicium . Domine, qui amas animas . Habitaculum. Rechabitę sine domo habitantes in tabernaculis peregre uagantes . Angelus. Manuę quęrenti nomen respondit : Cur quęris nomen meum quod est mirabile? . Angelus Raphael, ductor Thobię, dixit se esse Azariam, Ananię magni filium . Angelus apparens timorem primo incutit, deinde consolationem. Hinc Thobię cum dixisset: Ego sum angelus Raphael, timentes ceciderunt in faciem. Ille ait: Pax uobis! Nolite timere etc. . Ab angelis in uiam dirigimur. . Montes in circuitu eius, id est angeli. . Angeli pacis amare flebunt . Et uidi in spiritu hominem a lumbis deorsum ignitum et a lumbis sursum splendidum . Cherub habens duas facies, hominis et leonis . Ecce uir Gabriel cito uolans tetigit me uesperi, docuit et ait etc. . Ecce uir unus uestitus lineis, accinctus auro obrizo et corpus eius quasi chrisolitus, et facies eius uelut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens . Multa sunt nimis castra eius, fortia et facientia uerbum eius . Angeli per oculos et per uigiles designati . Apostoli. De Paulo prophetia: Beniamin lupus rapax, mane comedet preędam, et uespere diuidet spolia . Per sagittas designantur apostoli. . Discipulorum preędicatio. . Apostolorum predicatio. . Sedes in iudicio super domum Dauid ad quos in Euangelio: Sedebitis super sedes duodecim etc. . Apostoli conuocantes gentes ad fidem . Liga testimonium, signa legem in discipulis meis . Egeni, id est apostoli . Pauperes homines in sancto Israel exultabunt. Sanctificabunt sanctum Iacob, et Deum Israel prędicabunt. Tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram . Cor stultorum loquetur scientiam, et lingua balborum uelociter loquetur . Brachia mea populos iudicabunt . Quam pulchri super montes pedes annunciantis etc. ; de discipulorum prędicatione . Qui sunt qui ut nubes uolant, et quasi columbę ad fenestras suas .