Latin
15.54 to 15.90
Marko Marulić, Repertorium 15.54-90
Unproofread scanNot analysed yet
Qui enim tetigerit uos, tangit pupillam oculi mei . Vnusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis . Triphon simulata amicicia cępit Ionatam etc. . Auxilium petitur contra inimicos. . Item . Auxilium meum a Domino, Psalmus CXX. Nisi quia Dominus erat in nobis, cum exurgerent. . Petit se protegi a periculo inimicorum. . Frater adiuuans fratrem . Melior est uicinus iuxta quam frater procul . Muniemus te principibus et doctoribus . Osee rex Israel fretus auxilio regis Ęgypti negauit tributum regi Assyriorum, et periit . Pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel, id est auxilium debile et fragile . Corruent fulcientes Ęgyptum et destruetur superbia imperii . Contra Idumeos quia fuerunt auxilio Chaldeis in euersione Hierusalem . Ab hoste uexati implorant auxilium Iudę . Iudę cum Thimoteo pugnanti apparent duo equites ipsum protegentes et in hostem iaculantes. Iterum cum Lysia bellaturo apparet eques amictu candido pręcedens exercitum . Vidit Iudas in somnis Hieremiam sibi porrigentem gladium in quo deiecturus esset inimicos . Adulatio. Prophetę idoli Baal prophetarunt prospera Iosaphat, regi Iuda, ut gratificarentur ei. Micheas autem, propheta Dei, omnia aduersa missusque est in carcerem . Sedechię adulatio erga regem Achab . Petit a Deo, ne credat adulantibus. . Adulator . Laudator impii. Inimico blandienti ne credideris. Adulatio. Iterum . Adulator bis . Melius est corripi quam adulatione decipi . Fatuo non erit amicus, sed adulator . Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et uiam ingressuum tuorum dissipant . In malicia sua lętificauerunt regem et in mendaciis principes . Auaritia. Munera non accipies . Mercenario cito soluas . Pecuniam fratri non dabis ad usuram . Ammonites et Moabites non intrabunt in ecclesiam, quia noluerunt uobis occurrere cum pane et aqua. Non foenerabis ad usuram fratri, sed alieno . In uinea proximi comede, nihil efferas; spicas manu conteres, non falce metes . Achan tulit de anathemate palium etc. Lapidatur, filii filięque et omnia sua igne comburuntur .