Latin
AVLVS GELIVS
Marko Marulić, Repertorium 153
Unproofread scanNot analysed yet
Callidus. Neruias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare . De Sertorii astu simulantis se ceruam de futuro euentu uel de his quę facto opus esset consulere . Crudelitas. Andropophagi, id est carne humana uescentes . Crudelis et irati gestus . Publii Apii Cęci filia mulctata, quod male optauerat plebi . Quę uirum et filium eodem tempore uenenis clam datis uita interfecit . Ferocissimi et immanes a poetis filii Neptunni appellati . Metius Sufecius quadrigis in diuersa nitentibus laceratus . Cibus, potus. Decretum senatus in coenas principum ciuitatis moderandas. Item super eodem lex Fannia, lex Licinia, Syllana, Emilia, Antia, Iulia . Quid sit penus . Quod Pithagoras fabam esitauerit contra multorum opinionem . De moderando uictu puerorum . Euripides inquit/nil mortalibus opus esse pręter duo illa, panem et aquam quę non nunquam satiant, cęterarum epularum apparatum luxuriam esse . Sauromatas, qui ultra Boristenem fluuium colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere . Apud extrema Indię gens hirtis corporibus et auium ritu plumantibus nullo cibatu uescitur, sed spiritu florum naribus hausto uictitat . Mulieres Romę et in Latio ętatem absthemiam egisse . Romulus modice uinum bibens etc. . Qui numerus debet esse conuiuarum. Item de mensis secundis et bellariis . Prandium caninum . Quod Plato largiores in conuiuiis inuitatiunculas uini non inutiles esse existimauerit . Edulcare . Quomodo tolerari inedia possit . De habitu atque natura stomachi fistulęque eius . Nequid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam uigoremque mentis labefaceret . Quod niuis et glaciei aqua potui pessima sit . Celeritas singularis quorundam habentium uestigia pedum retro porrecta . Qui monomeri appellantur, singulis cruribus saltuatim currentes uiuacissimę pernicitatis . Mature neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum; pręmature; pręcox . Quid differunt properare et festinare . Consilium. Malum consilium consultori pessimum: exemplum aruspicum otruscorum . Quod eadem uerba a diuersę fortunę hominibus prolata non eandem auctoritatem habent . Malum consilium est, quod mutari non potest . Lacedemonii consilium optimum in senatu ab improbo homine dictum alteri probo asscripserunt, ne malorum consiliis uti uiderentur . Curiositas quęrentium ea quę nihil prosunt . Contrarium nullum sine contrario . Contemplatio. Socrates immobilis stetisse dicitur ab ortu solis usque ad alterum solis ortum . Corpus. Facies etiam totius corporis dicitur; item facies pro figura . Frons generis masculini a Cecilio profertur .