# Repertorium 154.30-60

Marko Marulić, Repertorium, 154.30 to 154.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/154.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/154.30

Cinna et Marius . Bessum Alexander curuatis arboribus alligatum diffindi iussit . Cassius eodem, quo in Cęsarem usus fuerat pugione, se ipsum interemit. Brutus quoque propria manu in se usus . Antonius tragica pe rsona usus in Romanos, in Ęgyptios comica . Metrodatem Artoxerxes scaphis occidit . Parisatis Statiram, filii Artoxerxis uxorem, ueneno tollere uoluit, nisi illa cauisset . Cibus, potus. Lycurgi institutum, ut in communi simul coenarent, nequis priuatim luxurię indulgeret . Pericles coenarum apparatus contempsit deuitauitque aliorum conuiuia, quod uirtutis grauitati derogarent . Cato senior eodem uino quo operarii usus . Cibi ac potus parcissimus Agesilaus .. Alexander coquos solertissimos ad se missos remisit his sibi opus non esse dicens, sed illis quos sibi Leonidas pedagogus comparauerat, ad prndia nocturnis itineribus, ad coenas uero prandiorm parcitate . In communi suorum siti alatam sibi aquam noluit bibere . Raro ante occasum solis discubuit Cicero propter stomachi cruditatem . Graciles et pallentes timuit Cęsar, non nitidos et comatos . Marcus Antonius, dum Alpes transcenderet, aquam corruptam bibit, radices crudas comedit, cum gulosissimus esset . Artoxerxes in siti aquam putridam bibens, ne uinum quidem unquam se iucundius bibisse confessus est . . In conuiuio Attici non aliud acroma quam anagosten, sine lectione non coenabatur, ut non minus animo quam uentre conuiuę delectarent . Celeritas. Celeres ueloces dicti a Celere, Romuli comite . Agatharco pictore se efferente celeritate pingeni animalia, Zeuzis "Ego uero longo tempore", inquit . Euchidas Plateensis ante solis occasum die uno mille stadium iter emensus . Lucullus longinqua emensus . Cęsar . Consilium secretum esse oportere. Ideo Consi ara sub terra posita erat in Circo Maximo Romę . Diana Aristobula, id est optime consulens . Tonitru audito comitia dissolui solita . Credulitas. Subita persuasio ad scelus peruia est . Curiositas. Antigonum Demetrio filio interroganti, quando cum exercitu reuersurus esset, respondisse ferunt: An solus times, ne tubarum sonitum audire non possis .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
