# Repertorium 157

Marko Marulić, Repertorium, QVINTVS CVRTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/157

Cibus quem occupati parant . Alexander, cum siti laboraret et duo cum utribus, quos ad suos liberos ferrent, ei occurrissent uasque impletum porrigerent: Nec solus, inquit, bibere sustineo nec tam exiguum diuidere omnibus possum . Qui intemperantius hauserant aquam, intercluso spiritu extincti sunt. Indi maritimi piscibus sole duratis et maiorum quoque belluarum, quae fluctus eiicit, carne uescuntur . Celeritas. Dromades camelli uelocitatis eximię . Philippus, Lysimachi frater, pedes per ducenta stadia uectum regem Alexandrum comitatus, lorica etiam indutus et arma gerens . In tumultu festinatio quoque tarda est . Credulus Alexander Bagoę spadonis delationibus Orsinem, nobilissimum satrapem et de se bene meritum, inique supplicio affici iussit . Curiositas. Inter Tygrim et Euphratem regio tam uberi et pingui solo, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat . Clementia Alexandri erga captiuas . Alexander Darii uxorem mortuam fleuit . Neptem Ochi reueritus captiuam dimisit liberam, et reddi suas opes et uirum requiri, ut reperto coniugem redderent . Regum ducumque clementia etc. . Alexandri clementia in Forum regem captum . Crudelitas. Alexandri legati a Tyriis occisi. . Ingenuus puer Saturno immolatur apud Tyrios . Betim per talos traiectis loris currui alligatum circa urbem traxere equi . Gręci a Persis uariis affecti suppliciis . Coniurati in Alexandrum saxis obruti .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
