Latin
169.104 to 169.146
Marko Marulić, Repertorium 169.104-146
Unproofread scanNot analysed yet
Domine, in cęlo misericordia tua. Homines et iumenta saluos facies . Prętende misericordiam tuam scientibus te . In die mandauit Dominus misericordiam suam . Misericordia maior et minor . Misericordia et ueritas . Et tibi, Domine, misericordia. Melior est misericordia tua super uitas . Et impietatibus nostris tu propiciaberis . Tempus placendi, Deus, in multitudine misericordię tuę . Nunquid in ęternum propiciet Deus . Ipse autem est misericors et propicius fiet peccatis eorum . Misericordia . Clemens . Misericordiam et ueritatem diligit Deus . Misericordia, ueritas, iustitia . Dominus dabit benignitatem . Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multum misericors et uerax . Misericordias Domini in ęternum cantabo . Oleum misericordia, mons Oliueti . Quoniam non repellet Dominus plebem suam . Recordatus est misericordię suę . In ęternum misericordia eius. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine . Quia tempus miserendi eius. Soluit compeditos . Qui propiciatur omnibus iniquitatibus tuis. Misericors et miserator Dominus. Quomodo miseretur pater filiorum. Misericordia ab ęterno super timentes eum . Quoniam in sęculum misericordia eius, id est in hoc sęculo . Sępe liberauit eos . Misericordia super penitentes . Clamauerunt ad Dominum, cum tribularentur, et necessitatibus eorum liberauit eos . . Quia magis misericordia tua super cęlos . Misericors et iustus . In lege tua miserere mei. Veniat super me misericordia tua . Miserere mei secundum eloquium tuum . Misericordia Domini plena est terra. Fiat nunc misericordia tua et consoletur me . Secundum misericordiam tuam uiuifica me . Fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam . Si iniquitates obseruaueris, Domine, Domine, quis sustinebit . Benignus est Dominus . Misericordia et ueritas, id est iustitia . Misericordia mea refugium meum . Misericors et miserator. Miserationes eius super omnia opera eius. Alleuat omnes qui corruunt et erigit omnes elisos . Crudelis. Filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto . Herodes et Flaminius in conuiuio crudeles . Egestas a Domino in domo impii .