# Repertorium 18.24-37

Marko Marulić, Repertorium, 18.24 to 18.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/18.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/18.24

Centurio est intellectus; seruus eger est pars animę irascibilis et concupiscibilis; mediatores Iudei missi ad Iesum sunt confessionis cogitationes et uerba. Seruus ergo sanatur, quia adiuuante Dei gratia appetitus subiicitur rationi VII. Anima. Quando animę describuntur membra, cum spiritus sit non corpus, qualiter intelligi debeant XVI. Apostoli. Quare nec sapientes nec diuites,nec nobiles in apostolos elegerit Dominus VI. Apostolicorum nominum interpretatio VI. Vobis datum est nosse mysterium Dei, cęteris autem in parabolis VIII. Dat eis potestatem super demonia et langores et prędicandi regnum Dei IX. Dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere aduersarii uestri XXI. Et ego dispono uobis regnum etc. ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos XII iudicantes XII tribus Israel XXII. Dominus resurgens apparuit primo Symoni Petro XXIIII. Angeli non ut sunt hominibus patefiunt. Non potest homo quamuis iustus absque timore cernere angelum. In uisione boni spiritus post timorem succedit gaudium; in uisione uero mali timor permanet. Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum I. Angelus Domini stetit iuxta pastores, et claritas Dei cirumfulsit illos. Olim angeli ad puniendum missi, nunc econtra canunt pacem in terra II. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista; qui autem minor est ex angelis, maior est illo VII. Apparuit autem illi angelus de cęlo confortans eum XXII.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
