# Repertorium 186

Marko Marulić, Repertorium, TVLLIVS IN TVSCVLANIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/186

Diuitię. Nihil beatitudinis loco habendum quod amitti potest . Exemplum: quid Lacon mercatori respondit. Non sunt bona dicenda, quibus abundantem licet esse miserrimum. Diuitię non habendę in bonis quod eas et mali habent . Dolor. An dolor sit malorum maximum . Sententię philosophorum de dolore. Epicurus dedecus quam dolorem pręoptat . Stoici: quod non sit malum dolor. Dolor contemnendus est . Inter laborem et dolorem. Sit ne malum dolor, ostendit rationibus . Epicuri sententia de dolore . Vlixis lamenta in dolore apud Sophoclem . In dolore prouidendum, nequid fiat indecenter . Ingemiscere nonnunquam conceditur. Quali utendum gemitu. Heracleotes philosophus doloris impatiens . Possidonius contra patientissimus. Multi uulnerum dolorem tolerant, morbi uero non possunt . Morsus pestilentię. Quare dolor minuitur tempore . Dolor corporis perfertur proposita spe boni . Lugendi genera detestabilia. Qui in moerore uellunt sibi capillum. Item exempla eiusmodi. Luctum et moerorem non esse uiri . Causę suscipiendi doloris. Artemisia luctu contabuit. Officia consolantium in dolore . Dolor est ęgritudo crucians . Lamentatio ęgritudo cum eiulatu. Molestia ęgritudo permanens. Afflictio ęgritudo cum uexatione cordis. Publius Rutilius fratris repulsam usque adeo ęgre tulit, ut moreretur . Dolor uidetur uirtuti aduersarius . Defensor. Caius Gracchus uerbis defendebat ęrarium, re uero effundebat . Piso contra legem frumentariam dixerat, et ad frumentum accipiendum uenit. Desperatio est ęgritudo sine ulla rerum expectatione meliorum .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
