Latin
TVLLIVS DE FINIBVS
Marko Marulić, Repertorium 187
Unproofread scanNot analysed yet
Deformis. Natura corporis uitia occulta esse uolumus . Dolus. Publius Sextillius Ruffus hęreditatem, ut rogatus erat, negauit ad filiam pertinere . Quam improbe faciat qui alterum non admonet de periculo, licet sibi utile sit . Diuitię. Ad uirtutes pecunia dux esse potest, continere uero eas non potest. Diogenes . Diuitias Zeno in prępositis, Aristoteles in bonis ponit . Dolor iuxta Epicurum, si longus, leuis, si grauis, breuis . Tullius contra quod et summus possit esse diuturnus . Saxum Lemnium flebiles uoces refert . Quod dolor non sit summum malum . Non dolere summum bonum secundum Hieronymum . Dolorem non esse malum . Dolorem maiorem opinio facit, non natura . Pręparatio ad ferendum dolorem . Dolor quiddam asperum, sed quia carens culpa, ideo non malum . Quomodo Philoctetes suum solatus est dolorem . Stoici dolorem non malum esse, Peripatetici malum esse, sed ferendum docent . Dionysius Heracleotes desciuit a Stoicis propter oculorum dolorem. Arcesilas quam patiens in podagrę dolore. Degener. Tiberii Gracchi filius rempublicam cupiit euertere, pater uero stabilire .