Latin
BEATVS HIERONYMVS IN PARTE PRIMA
Marko Marulić, Repertorium 189
Unproofread scanNot analysed yet
Deus. Substantia sine initio, sine fine etc. Quomodo Pater genuit Filium, ne discutias. Deus unus tantum . Tantum Filius creditur incarnatus. Iesus saluator. Christus unctus. Christus uirtus Altissimi . Personarum distinctio in una substantia . Filius humanatus. Christus in carne omnia potuit quę uoluit et nunquam est mentitus. Contra impugnantes diuinitatem uel humanitatem Christi ,. Filius per omnia ęqualis Patri contra Arrium . Personarum distinctio, et exemplum, quomodo Pater generat Filium sibi coęternum . Filius non ideo minor Patre quia missus . Moyses et Helias, id est Lex et prophetę loquuntur cum Christo . Arriani male de Christo sentientes . Quod et Spiritus Sanctus est Deus. Trinitas uera, ueneranda, inuisibilis, omnipotens . In Trinitate tres hypostases. Christus, Dei Filius, sapientia, sermo, ratio, spiritus etc. Filius missus pro salute mundi . De essentia Trinitatis . De membris et attributis Deo ut homini. Quomodo dicitur, quod solus habet immortalitatem . Spiritus Patris et Spiritus Iesu idem . Deus inuisibilis . De Deo dicitur: Qui est, quia omnis creatura ei collata non subsistit . Christus est liber intus et foris scriptus . De insufflatione et missione Spiritus Sancti . Paraclytus. Anima Dei significat affectum Dei . Deus Dei Filius ubique . De corpore et sanguine Christi. . Diuiti quo pacto uiuendum . Crates philosophus auri pondus proiecit in mare . Quomodo saluatur diues . Dolor. Cor non comedendum . Niobe fletu in lapidem uersa . Abelsattym interpretatur luctus spinarum, id est luctus peccatorum .