Latin
191.1 to 191.35
Marko Marulić, Repertorium 191.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
Diligentia. Saul, dum Cis patris sollicite perquisiuit asinas, et ipsas inuenit et se regem fore agnouit . Sollicitus . Vidisti uirum uelocem in opere etc. . Mane semina et uespere ne cesses . Quodcunque potest facere manus tua instanter operare etc. In omnibus operibus tuis esto uelox . Derisio. Viri Sochoth et Phanuel deriserunt Gedeonem, et ab eodem contriti dederunt poenas . Michol sterilitate damnatur, quia irrisit Dauid ludentem ante archam Domini . Pueri XLII qui deridebant Heliseum a duobus ursis lacerati sunt . Sanabalath et Thobię dicteria in Iudeos, cum reędificarent Hierusalem . Thobias, cum irrideretur de operibus piis, econtra dicebat his promereri uitam ęternam . Anna uxor exprobrat ei spem uanam et elemosinas eius non prospere cessisse . Deridetur iusti simplicitas . Nunc autem derident me iuniores tempore etc. . Illusor solus portabit malum . Derisor quęrit sapientiam, et non inuenit. Calumniator pauperis . Parata sunt derisoribus iudicia etc. . Derisorem eiice . Pauper calumnians pauperem. Parentum irrisor . Videntes turbabuntur et gementes dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum etc. . Filii Israel Moysen, quem prius expositum deriserunt, in fine euentus mirati sunt . Equus emissarius, sic et amicus subsannator; sub omni suprasedente hinnit . In derisores prophetarum . Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me . Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die . Offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens . Qui deriserunt desolationem Hierusalem, ipsi confusionem suam passi sunt . Deformis. Statua quam somniauit Nabuchodonosor . Docilis. Ruth abiit in agrum ad colligendas spicas post terga metentium . Attendite, filii, disciplinam patris . Disce. Disce prius, postea doceas . Esto mansuetus ad audiendum uerbum Dei. Si dilexeris audire, sapiens eris. In multitudine presbiterorum prudentium sta, et si uideris sensatum, euigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Ne despicias doctrinam presbiterorum et seniorum .