# Repertorium 191.119-139

Marko Marulić, Repertorium, 191.119 to 191.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.119

Non zeles gloriam et opes peccatoris. Qui gloriatur in substantia, uereri debet paupertatem. Si diues fueris, non eris immunis a delicto. Diues. Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia . Memento paupertatis in tempore abundantię . Diues mendax . Diues bonus. Beatus diues sine macula auaritię . Substantię iniustorum sicut fluuius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluuia personabunt . Mors amara iniusto et diuiti . Salomon collegit aurum et argentum . Cum clamaueris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet uentus, tollet aura . Diuitię scire et nosse Deum . Perdix fouit quę non peperit; fecit diuitias, et non in iudicio; in dimidio dierum suorum relinquet eas, et in nouissimo suo erit insipiens . Pro eo quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requieuit in fecibus suis etc. Propterea ecce dies ueniunt, et confundetur Moab etc. . Quę habitas super aquas multas locuplex in thesauris, uenit finis tuus, pedalis pręcisionis tuę . Vbi sunt qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum etc. . Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini . Iniquitas Sodomę abundantia et ocium . Olla plena bonis carnibus efferbuit, et discocta sunt ossa illius in medio eius . Desiderabile argentum eorum urtica hęreditabit, lappa in tabernaculis eorum. Iuxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt, et eleuarunt cor suum, et obliti sunt mei etc. . Domos quadro lapide ędificabitis, et non habitabitis in eis; uineas plantabitis amantissimas, et non bibetis uinum earum . Ve uobis qui opulenti estis in Syon, et confiditis in montem Samarię etc. . Diripite argentum, diripite aurum; et non est finis diuitiarum etc. . Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in uisceribus eius .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
