Latin
191.196 to 191.220
Marko Marulić, Repertorium 191.196-220
Unproofread scanNot analysed yet
Nequaquam calcator uuę solitum celeuma cantabit . Lamentatio Hieremię: Quomodo sedet sola ciuitas . Inundauerunt aquę super caput meum. Repleuit me amaritudinibus, inebriauit me absinthio. Recordare absinthii mei et felis. Oculus meus afflictus est. Diuisiones aquarum deduxerunt oculi mei . Defecit gaudium cordis mei, uersus est in luctum chorus noster; cecidit corona capitis nostri . Sedi VII diebus moerens . Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu ad omnes abominationes malorum domuus Israel . Rui in faciem et exclamaui: Heu, heu, heu, Domine Deus. Ezechiel flet mortem Pheltię: Heu, heu, heu, Domine, consummationem tu facis etc. . Et tu, assumme planctum super principes Israel . Non palam flet, sed tamen tacitus ingemiscit Ezechiel uxoris mortem . Lamentum super pharaonem. Cane carmen lugubre super multitudinem Ęgypti . Tristitia regis cum liberare cuperet Danielem, et edictum reuocare non liceret . Dolores parturientis uenient ei . Vlulate etc. . Super hoc plangam quia desperata est plaga eius . Operiebatis lachrimis altare Domini fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium etc. ,quia nihil prosunt lachrimę, ubi non cessat peccatum . Degener. Ioram pessimus, de Iosaphat optimo. Ioatham rex rectum fecit coram Domino, Achaz uero, filius eius, male operatus est . Manasses in fine optimus; Ammon, filius eius, semper per omnia pessimus fuit. Vinea electa conuersa in prauum . Versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti ęs, et stamnum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis; scoria argenti facti sunt . Defensor. Respha a filiis crucifixis abigebat aues per diem et bestias per noctem . Bello Philistino Iesbinedob extendit manum percussurus Dauid regem; Abisai ictum eius suspendit illo statim interfecto . Dominus defendet iustum ab impio. Protector. Psalmus XXXVI. III. Innocens a Domino protegitur. . A persecutionibus liberatio. . Dominus protexit Dauid ab inimicis suis. .