Latin
191.252 to 191.283
Marko Marulić, Repertorium 191.252-283
Unproofread scanNot analysed yet
Querela oppressorum ęre alieno et remissio debiti . Thobias commisit filio exactionem argenti a Gabello per chirographum . Creditor compatiens pauperi . Ne protrahas datum angustianti . Qui ędificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme . Donum. Princeps quod donabit filio, erit ei hęreditarium, quod uero aliis donabit, durabit usque ad annum remissionis . Decima. Abraham dedit decimas omnium Melchisedech sacerdoti . Iacob uouit Deo decimas cunctorum, quę sibi Deus dederit . Decimas et primitias non tardabis offerre. Primitiarum offerendarum genera . Oblationes . Decimę omnes terrę Domini sunt . Filiis autem Leui dedi omnes decimas Israel etc. Leuitę decimam partem decimę offerant Domino . Decima de frugibus. Primogenita de armentis et ouibus . Ezechias pręcepit sacerdotibus et Leuitis dari decimas . Primogenita et primitię soluuntur sacerdotibus, decima terrę Leuitis. Decima decimę Leuitarum offertur in domo Dei. Leuitis data decima . Thobias primitiua et decimas fideliter soluit . Inferte omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero uobis catharactas cęli etc. . Diabolus. Coluber tortuosus . Behemoth foenum quasi bos comedet. An extrahere poteris Leuiathan hamo? etc. ; de eius crudelitate et obstinatione et potentia et superbia . Superbum pharaonem, id est diabolum, humiliauit Dominus . Inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum . Requiescent ibi bestię, dracones, struciones, pilosi, ululę, syrenę. Quomodo cecidisti de cęlo, Lucifer, qui mane oriebaris? . In die Iudicii detrudetur diabolus in infernum . A uoce Domini pauebit Assur . Captiuitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto saluabitur . Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas . Superbia et casus diaboli . Leo gentium, draco qui est in mari. Faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra, id est demones . Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit seducere gentes etc. .