Latin
191.326 to 191.337
Marko Marulić, Repertorium 191.326-337
Unproofread scanNot analysed yet
Turris fortissima nomen Domini etc. Dei uoluntas permanet. Non est sapientia etc. contra Dominum . Deus cuncta fecit bona in tempore suo. Opera quę fecit Deus, ut timeatur, perseuerant in perpetuum . Dei pulchritudo, fortitudo, misericordia, iustitia 136. Deus inuenitur ab iis qui non tentant eum; apparet eis qui fidem habent in illum. Deus scrutator omnium, quia ubique spiritus Domini . Deus sapientię dux et sapientum emendator. In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et opus scientię, et disciplina. Deus patrum meorum et Domine misericordię, qui fecisti omnia uerbo tuo et sapientia tua etc. . Domine, omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti tanquam momentum staterę, sic est ante te orbis terrarum . O quam bonus et suauis est, Domine, spiritus tuus in omnibus. Qui creaturas solem, stellas deos putauerunt, quia bonę, pulchrę, potentes, sciant, quanto his dominator eorum melior, speciosior, fortior etc. De simulachris deorum quam uana sint . Tu autem, Deus noster, suauis et uerus es, patiens, et in misericordi a disponens omnia. Tu es, Domine, qui uitę necisque habes potestatem, et deducis usque ad portas mortis et reducis. Vnde idolorum origo. Melior est homo diis quos colit. Nosse Deum consummata iustitia est . In manu Dei potestas terrę. Omnia nuda et aperta oculis eius. Vię illorum coram illo sunt semper, et non sunt absconsę ab oculis eius. Non est minuere, neque adiicere, nec est inuenire magnalia Dei . Domine, pater et dominator uitę meę . Opera Domini uniuersa bona ualde. Opera omnis carnis coram illo, et non est quicquam absconditum ab oculis suis . Memor esto operum Domini etc. ,sapientię eius infinitę etc. Quis satiabitur uidens gloriam eius? Creaturę obediunt ei. Multa dicimus et deficimus; consummatio autem sermonum ipse est, ipse omnipotens super omnia opera sua. Exaltate illum quantum potestis; maior est enim omni laude. Ne laboretis, non enim comprehendatis .