# Repertorium 191.338-353

Marko Marulić, Repertorium, 191.338 to 191.353. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.338

Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum, saluatorem meum . [Deo omnia factu facilia esse, ipsum autem incomprehensibilem. Omnipotens creator et rector 160.] Dominator, Domine exercituum . Vidi Dominum sedentem super solium excelsum etc., de gloria Domini . Deo omnia factu facilia esse, ipsum autem incomprehensibilem. Omnipotens creator et rector omnium, sapientię infinitę, omnia quasi nihil in comparatione illius. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Ego Dominus primus et nouissimus ego sum . Ego primus et ego nouissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? De diis gentilium . Ego Dominus, et non est alterformans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Vsque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo. Consilium meum stabit, et uoluntas mea fiet. Trinitas sancta . Nunquid abbreuiata et paruula facta est manus mea? etc. . Dominus excelsus et sublimis, habitans ęternitatem, et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans etc. . Hęc dicit Dominus: Cęlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum . Me ergo non timebatis, ait Dominus? etc. qui posui harenam terminum mari, pręceptum sempiternum quod non pręteribit etc. . Ego sum Dominus qui facio misericordiam, et iudicium, et iustitiam in terra . Ipse Deus uiuens et rex sempiternus. Dii qui cęlos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quę sub cęlo sunt. Deus qui facit terram in fortitudine sua, pręparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cęlos. Ad uocem suam dat etc. . Domine, fortitudo mea et robur meum, et refugium meum in die tribulationis . Ecce sicut lutum in menu figuli, sic uos, domus Israel, in manu mea . Putas ne Deus e uicino ego sum, et non Deus de longe? etc. Nunquid non cęlum et terram ego impleo, dicit Dominus .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
