Latin
191.423 to 191.433
Marko Marulić, Repertorium 191.423-433
Unproofread scanNot analysed yet
Expectatio Israel: Saluator noster in tempore tribulationis. Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi uiator declinans ad manendum? Quare futurus es uelut uir uagus, ut fortis qui non potest saluare? Tu autem in nobis es, Domine, etc. Dabo te populo huic in murum ęreum, fortem; et bellabunt aduersum te, et non pręualebunt, quia ego tecum sum. Ecce dies uenient, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Viuit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Ęgypti, sed: Viuit Dominus, qui eduxit Israel de terra aquilonis . Vena aquarum uiuentium Dominus . Ego congregabo reliquias gregis mei. Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum; et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda etc. . Christus est princeps Ecclesię. Item de aduentu eius. Item de liberatione a manu diaboli . De natiuitate eius et Lege Noua. Reuertentur de terra inimici, id est de lymbo. De redemptione per Christum in abundantia pacis et ueritatis. In diebus illis germinare faciam Dauid germen iustitię, et faciet iudicium et iustitiam in terra etc. Item de sacerdotio Christi et regno eius. Non interibit de Dauid uir etc. . Post hęc in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. 183. Similitudo throni et quasi aspectus hominis desuper . Sumam ego de medulla cedri sublimis; significat Christum de semine Dauid . Ego pascam oues meas etc. Suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, seruum meum Dauid, id est Christum . Et scient, quia ego Dominus, cum contriuero cathenas iugi eorum, et erruero eos de manu imperantium sibi. Propheta de felicitate fidelium tempore Christi. Et rex unus erit omnibus imperans . Mons super quem deponitur Ezechiel Christus est Lapis abscissus de monte sine manibus conterens statuam, Christus conterens idola. Dominatur excelsus in regno hominum etc. humillimum hominem constituet super illud, id est Christum .