# Repertorium 191.434-442

Marko Marulić, Repertorium, 191.434 to 191.442. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.434

Throni positi sunt, antiquus dierum sedit milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei etc. Altissimus cuius regnum sempiternum est et omnes reges seruient ei et obedient . Hebdomadę Danielis de aduentu Christi . Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel, et ponent sibi met caput unum, id est Christum . Viuificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos etc. Quasi diluculum pręparatus est egressus eius, et ueniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrę . Tempus autem requirendi Dominum, cum uenerit qui docebit uos iustitiam, id est Christus. Ex Egypto uocaui filium meum. Et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis, et nescierunt, quod curarem eos. In propheta eduxit Dominus Israel de Ęgypto et in propheta seruatus est. De morte redimam eos. Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne! Ipse inter fratres diuidet . Israel germinabit sicut lylium, et erumpet radix eius ut Lybani, id est Christus. Filię Syon exultate, et lętamini in Domino Deo uestro, quia dedit uobis doctorem iustitię etc. Dominus de Syon rugiet . De tempore Christi: In die illa suscitabo tabernaculum Dauid, quod cecidit . Et erit in monte Syon saluatio, et erit sanctus. Ionas, ut cęteri euadant, sustinet se in mare mitti. Fuit in uentre ceti tribus diebus etc. . Congregatione congregabo Iacob. Ascendet enim pandens iter ante eos; diuidet, et transibit portam; et transibit rex eorum coram eis; et Dominus in capite eorum. De pace in natiuitate Christi: Et concidet gladios suos in uomeres etc. Et tu, Bethlem Ephrata etc. ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Et erit iste pax Assyriis, cum uenerit in terram nostram et quando calcauerit in domibus nostris .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
