Latin
191.92 to 191.118
Marko Marulić, Repertorium 191.92-118
Unproofread scanNot analysed yet
Ioas Azaheli, regi Syrię, uenienti extra Hierusalem uniuersum argentum de palatio et thesauris templi dedit, et inde eum fecit recedere . Achaz, rex Iuda, misit aurum et argentum Assyriorum regi, et percussit Syros . Diuitiarum iactantia Ezechiam ad pauperiem redegit rapientibus eas illis ipsis quibus eas ostentauerat . Dauid percussis Philistiim de pręda pharetras aureas et ęris magnam copiam attulit in Hierusalem . Quanta pręparauit Dauid pro ędificatione templi . Attulerunt ad Salomonem de Ophir auri talenta CCCCL. Afferebantur per singulos annos auri talenta DCLXVI. Salomon magnificatus est super omnes reges terrę diuitiis et gloria . Appensa sacerdotibus per Esdram post transmigrationem . Vix per dies XXX collecta sunt Assyriorum spolia . Diuitię Iob . Diues cum dormierit, nihil secum auferet etc. . Non dabitur aurum obrizum pro sapientia, nec appendetur argentum in commutatione eius . Diuites egebunt; quęrentes autem Dominum abundabunt. . Thesaurizet alius, substantia mea apud Dominum. . Potentia et diuitię non saluant. . Si diuitię affluant, nolite cor apponere. . Obprobrium sumus abundantibus. . Diuitię postponuntur sapientię . Diues bis . Diuitię. Diues auarus et diues largus. Substantia festinata minuetur, quę autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Bonus possidebit substantiam peccatoris. Diuitię ter . Diuitię. Diues. Diues rigidus. Diues. Acquisitio festinata. Diuitię . Diues. Familia et substantia . Diues. Diues insipiens. Diues iterum. Nec diuitias nec paupertates optat Salomon, sed tantum uictui necessaria . Diuitię et opulentia uanitas. Detestatus sum industriam meam in acquirendo. Qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis. Saturitas diuitis non sinit eum dormire. Alius acquirit diuitias nec fruitur eis; homo extraneus uorabit illas. Diuitię conseruatę in malum domini sui. Sicut egressus est nudus de utero matris suę, sic reuertetur, et nihil auferet de labore suo . Sapientia cum diuitiis prodest . Quid nobis profuit superbia aut diuitiarum iactantia? Transierunt omnia . Noli attendere ad possessiones iniquas. Noli anxius esse in diuitiis iniustis. Multos perdidit aurum et argentum .