Latin
194.1 to 194.8
Marko Marulić, Repertorium 194.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Docilis. Maria, autem conseruabat omnia uerba hęc conferens in corde suo II. Qui audit et facit pręcepta Dei, edificat domum supra petram VI. Semen est uerbum Dei quod cadens in terram bonam etc. hi sunt qui audientes retinent et fructum afferunt in patientia VIII. Maria sedens secus pedes Domini audiebat uerbum illius X. Beati qui audiunt uerbum Dei, et custodiunt illud XI. Dolus. Vulpes foueas habent IX. Ite et dicite uulpi illi id est Herodi XIII. Diues. Et diuites dimisit inanes I. Ve uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram VI. Semen cecidit inter spinas: qui audierunt, et a sollicitu/dinibus, et diuitiis, et uoluptatibus uitę euntes, suffocantur, et non referunt fructum VIII. Cuiusdam diuitis uberes fructus ager attulit etc. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quę autem parasti, cuius erunt? XII. Villam emi, et necesse habeo exire et uidere illam; rogo te, habe me excusatum XIIII. CHRISTVS: Falli eos qui se possidere diuitias tanquam dominos putant, cum sint dispensatores rei alienę. Diuitię uerę et diuitię iniquitatis. Ratio quare tenemur diuitias communicare indigentibus: Diues qui induebatur purpura et bisso, sepelitur in inferno, et dicitur ei: Recordare quia recepisti bona in uita tua etc. XVI. Erunt duo in lecto; unus assumetur, et alter relinquetur, quia non omnes diuites impii XVII. Diuitias non esse malas per se. Diues audito perfectionis pręcepto contristatus est XVIII. Zacheus diues et publicanus XIX. Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram XXII. Dolor. Flendo uidua misericordiam impetrauit a Domino, ut filium sibi iam elatum suscitaret. Flendo mulier peccatrix obtinuit ueniam VII. Iesum multa turba populi et mulierum sequebatur, qui plangebant et lamentabantur eum. Petrus fleuit amare, et primus ex dicipulis consolatus est uidens resurgentem Iesum XXIII.