# Repertorium 195.1-16

Marko Marulić, Repertorium, 195.1 to 195.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/195.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/195.1

Docilis. Samaritanę reuelauit Dominus, quod ipse esset Messias. Iudeis non ita manifeste, quia illa quęsiuit affectu discendi, illi occasione calumniandi. Leuate oculos uestros, et uidete regiones, quia albę sunt iam ad messem, id est Scripturę illustratę prophetarum adueniente luce uerbi Dei IIII. Est scriptum in prophetis: Erunt omnes docibiles Dei VI. Siquis uoluerit uoluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit etc. VII. Qui ex Deo est, uerba Dei audit VIII. Ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati; onmis qui est ex ueritate, audit uocem meam XVIII. Dolor. Infremuit spiritu et turbauit se ipsum etc. et lachrimatus est Iesus XI. Qui gemunt spiritaliter et qui non Augustinus. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum fleret, inclinauit se, et prospexit in monumentum, et uidit duos angelos etc. XX. Diabolus. Vos ex patre diabolo estis etc. Ille homicida erat ab initio, et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo etc. VIII. Fur non uenit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Lupus rapit et dispergit oues X. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quicquam XIIII. DEVS. In principio erat Verbum etc. Deum nemo uidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarrauit. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Ego uidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Quem scripsit Moyses in Lege et prophetę, inuenimus Iesum, filium Ioseph a Nazareth. Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Isralel I. Quomodo corpus Christi templum intelligitur II. Nemo ascendit in cęlum, nisi qui descendit de cęlo, Filius hominis, qui est in cęlo. Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter uocem sponsi.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
