# Repertorium 195.17-42

Marko Marulić, Repertorium, 195.17 to 195.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/195.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/195.17

Illum oportet crescere, me autem minui. Qui desursum uenit, super omnes est. Qui de cęlo uenit, super omnes est, et quod uidit et audiuit, hoc testaiur. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius III. Samaritana: Scio quia Messias uenit etc. Respondit Iesus: Ego sum, qui loquor tecum. Samaritani credentes confitentur, quia hic est uere Saluator mundi IIII. Non potest Filius a se facere quicquam etc. quibus monstratur. Trinitatis operatio indiuisa. Sicut enim Pater habet uitam in se metipso, sic dedit et Filio habere uitam in se metipso V. Opera quę ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me; et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me; neque uocem eius unquam audistis, neque speciem eius iudistis. Scrutamini Scripturas etc. Illę sunt quę testimonium perhibent de me. Claritatem ab hominibus non accipio V. Non quia Patrem uidit quisquam nisi is qui est a Deo, hic uidit Patrem. Et nos credimus, et cognouimus quia tu es Christus Filius Dei VI. A me ipso non ueni, sed est uerus qui misit me, quem uos nescitis VII. Non ne Scriptura dicit, quia ex semine Dauid et de Bethlem castello, ubi erat Dauid, uenit Christus? Ministri interrogati, quare non adduxerunt eum, responderunt : Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo loquitur VII.Ego sum lux mundi. Solus non sum, sed ego et qui misit me, Pater. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Interrogant Iesum: Tu quis es? Dicit eis: Principium qui et loquor uobis. Qui me misit, uerax est, et ego quę audiui ab eo, hęc loquor in mundo. Et non cognouerunt, quia Patrem eius dicebat Deum. Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hoc loquor; et qui me misit, mecum est et non reliquit me solum, quia quę placita sunt ei, facio semper.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
