Latin
195.73 to 195.86
Marko Marulić, Repertorium 195.73-86
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in se metipso, et continuo clarificabit eum XIII. Ego sum uia, et ueritas, et uita. Nemo uenit ad Patrem, nisi per me. Si cognouissetis me, et Patrem meum utique cognouissetis. Qui uidet me, uidet et Patrem. Ego in Patre et Pater in me est. Pater in me manens, ipse facit opera etc. XIIII. Exiui a Patre et ueni in mundum, iterum relinquo mundum, et uado ad Patrem. Nunc scimus, quia scis omnia. ,et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quia a Deo existi. Non sum solus, quia Pater mecum est. Dei ex Deo natus, Hilarius XVI. Dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam eternam. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt XVII.