Latin
196.16 to 196.27
Marko Marulić, Repertorium 196.16-27
Unproofread scanNot analysed yet
Derisio. : Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, infirmi, ignobiles etc. IIII. IVD : Prędictum ab apostolis, quoniam in nouissimis temporibus uenient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus etc. I. Docilis. IACOBI: Esto uelox ad audiendum. In mansuetudine suscipite uerbum, quod potest saluare animas. Estote factores uerbi, et non auditores tantum I. : Qui nouit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos IIII. Dolus. Ad COLOSSENSES: Videte nequis uos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum etc. Nemo ergo uos iudicet in cibo, potu, in parte diei festi etc. ,quę sunt membra futurorum, corpus autem Christi II. AD THESSALONICENSES I: Et nequis supergrediatur neque circumueniat fratrem suum IIII. Diues. : Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; pręterit enim figura huius mundi VII. : Nam qui uolunt diuites fieri etc. Diuitibus huius sęculi pręcipe non sublime sapere neque sperare in incerto diuitiarum VI. IACOBI : Diues sicut flos feni transibit I. Diuites plerunque mali; diues tamen diligendus ut proximus II. Agite nunc, diuites, plorate ululantes etc. contra auaritiam diuitum, et dolum, et luxuriam V. : Nolite diligere mundum neque ea quę in mundo sunt etc. II. : Dicis diues sum etc. et nescis quia tu es miser. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuplex fias etc. III. Mercatores terrę flebunt et lugebunt etc. quoniam merces eorum nemo emet amplius; merces auri, et argenti, et lapidis preciosi etc. discesserunt a te; et omnia pinguia et pręclara perierunt a te etc. XVIII. Dolor. : Quę secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur; sęculi autem tristitia mortem operatur VII. : Christus in passione sua orauit pro nobis cum clamore et lachrimis V. : Planxerunt Stephanum VIII. IACOBI: Nolite ingemiscere in alterutrum. Cum tristaris, ora et psalle V. : Commanducauerunt linguas suas prę dolore, et blasfemauerunt Deum cęli prę doloribus et uulneribus suis etc. XVI.