# Repertorium 196.28-33

Marko Marulić, Repertorium, 196.28 to 196.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/196.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/196.28

Degener. : Sic stulti estis, ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini III. : Melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitię quam post agnitionem retrorsum conuerti ab eo quod illis 2/traditum est, sancto mandato. Contigit enim eis illud ueri prouerbii: Canis reuersus ad uomitum, et: Sus lota in uolutabro luti II. : Et uidi stellam de cęlo cecidisse in terram IX. Defensio. In prima mea defensione nemo mihi affuit etc. Dominus autem mihi astitit et confortauit me, ut per me prędicatio impleatur et audiant onmes gentes; et liberatus sum de ore leonis. Liberauit me Dominus ab omni opere malo, er saluum faciet in regnum suum cęleste: cui gloria in secula seculorum. Amen IIII. Diabolus. : Quattuor angeli stantes super quattuor angulos terrę, tenentes IIII uentos terrę, ne flarent etc., id est euangelia ne diuulgarent etc. VII. Vidi stellam de cęlo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi etc. IX. Et uidi equos in uisione; et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas; et capita equorum erant tanquam capita leonum; et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur IX. Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui uocatur diabolus et Sathanas, qui seducit uniuersum orbem; et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt XII. Damnatio diaboli per aduentum Christi. Cum consummati fuerint mille anni, soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes etc. XX.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
