Latin
196.5 to 196.10
Marko Marulić, Repertorium 196.5-10
Unproofread scanNot analysed yet
: Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suę in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum. Qui est imago Dei inuisibilis primogenitus omnis creaturę; quoniam in ipso condita sunt uniuersa et in cęlis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue principatus etc. de diuinitate Iesu Christi I. Christi Iesu, in quo sunt thesauri sapientię et scientię absconditi. In ipso inhabitat omnis plenitudo corporaliter etc. II. : Expectare Filium eius de cęlis quem suscitauit ex mortuis, Iesum, qui eripuit nos ab ira uentura I. : Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. Regi autem sęculorum immortali et inuisibili, soli Deo honor et gloria in sęcula sęculorum. Amen. I. Vnus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem se metipsum pro omnibus etc. II. In aduentum Domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nullus hominum uidit, sed nec uidere potest; cui honor et et imperium sempiternum. Amen VI. AD THIMOTEVM II: Per illuminationem Saluatoris nostri, id est Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminauit autem uitam et incorruptionem per euangelium I. : Multifarie multisque modis olim Deus loquens in pprophetis, nouissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hęredem uniuersorum, per quem fecit et sęcula; qui cum sit splendor glorię et figura substantię eius, portansque omnia uerbo uirtutis suę purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prę illis nomen hęreditauit etc. I. Considerate apostolum et pontificem confessionis nostrę, Iesum. Amplioris enim glorię iste prę Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricauit illam. Moyses in domo eius tanquam famulus. Christus uero tamquam filius in domo sua: quę domus sumus nos etc. III. Non est ulla creatura inuisibilis in conspectu eius; omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem magnum, qui penetrauit cęlos, Iesum, Filium Dei, teneamus spei nostrę confessionem IIII. De sacerdotio Christi etc. Christus sacerdos in ęternum,Leuitę autem in tempore; ille iureiurando, hi sine iureiurando. Solus ille manens in ęternum saluare in perpetuum potest, accedens per se metipsum ad Deum, semper uiuens ad interpellandum pro nobis etc. Alii obnoxii peccato, hic in ęternum perfectus sanctus, innocens, impolutus, excelsior cęlis factus VII, VIII, VIIII. Aspicientes in auctorem fidei et consumatorem, Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta atque in dextra sedis Dei sedet etc. XII. Iudicem omnium Deum et spirituum iustorum perfectorum, et testamenti noui mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Deus noster ignis consummens est XII. Iesus Christus heri et hodię, ipse et in sęcula XIII.