# Repertorium 197.118-127

Marko Marulić, Repertorium, 197.118 to 197.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.118

Chionen, Dedalionis filiam, quod se illi pręferret, transfixa lingua peremit XI. Pro Ephigenia ceruam imolandam supposuit XII. Zanclen insulam prius continenti Italię iunctam secreuit, quod ibi Latonę matri sedes denegata fuerat. Hyppolitum uitę restitutum ab Esculapio in adultam formam protinus extulit et Virbium dictum in ualle Aricina collocauit. Egeriam Pompilii mariti mortem lugentem in fontem sui nominis mutauit XV. Aurora Cephalum, Procris maritum, adamauit. Diana Procri canem cursu inuictum et iaculum sine errore dedit, illa Cephalo VII. Aurora Memnoni filio ab Achille occiso ab Ioue impetrauit, ut ipse et sorores in uolucres Memnonides uerterentur. Ipsius autem Aurorę lachrimę uerse sunt in rorem matutinum XIII. Lucina siue Elicia a parturientibus inuocatur. Alcumena parturiente nexis manibus Iunoni obsequens partum tardabat. Galantidem, eius ministram, quę illam mendacio deceperat, in mustellam uertit et ore, quo mentita est, partum edere iussit IX. Ceres, Iouis soror, Proserpinam illi genuit. Quam raptam quęrens cum sitiret, Mysena anu aquam porrigente auide sumpsit. Quod iridentem Stellem puerum in stellionem uertit. Proserpinę. filię reditum ab inferis impetrauit, si ibi nihil gustasset. Ascalaphum, quia illam granum mali Punici edisse indicauit, in bubonem uertit. A Ioue tamen impetrauit, ut illa sex menses apud Ditem et totidem apud se esset. Triptolemum ad fruges ubique disseminandas misit. Lincem, cum dormienti Triptolemo necem illaturus esset, in feram sui nominis mutauit. Eristonem cum filia Mestra, quod in Thessalia lucum eius uastauerat, fame grauissima affecit VIII. Venus, Iouis et Dionę filia, Narcysum ob duritiam, qua in nympham Echo usus fuerat, in amorem proprię formę impulit, ita ut defecerit III . Pro Inone et Melicerta Neptunnum precata, ut in marinos deos reciperentur, impetrauit. Marti genuit Hermionen, Cadmi coniugem IIII. Indignata, quod Diona et Proserpina numen suum coniugiaque spernerent, Ditem impulit in amorem Proserpinę ita ut raperet eam. Bello Gygantum Typhonem fugiens uersa est in piscem V.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
