# Repertorium 197.128-136

Marko Marulić, Repertorium, 197.128 to 197.136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.128

Ceas matronas, quod se illi forma pręferrent, in uaccas conuertit VII. Omathus, Cypri oppidi incolas, ob crudelitatem in boues cerastas mutauit. Propetidas, Ametunti filias, quod se aspernarent, primas corpora in triuio uulgare coegit. Quę tandem propter libidinem in saxa conuerse sunt. Signum eburneum Pygmaleoni roganti in uirginem animauit. Myrrham, quod ipsam mater Centreis sibi pręferret, in amorem Cynarę patris impulit. Adonem ex iis natum adamauit eumque ab apro in uenatione interemptum in florem purpureum conuertit. Hyppomani ex Damasceno agro tria poma aurea donauit, quibus ille Athalantam uicit. Sed erga se ingratum experta effecit, ut in luco matris deum concumberent. Cuius odio mutati sunt in leones X. Comites Diomedis se contemnentesuertit in aues cygnis similes. Pro onea rogauit Iouem, et factus est deus, quem Indigetem dixerunt. Anaxareten puellam ob duritiam in Iphim, qui ab ea contemptus defecerat, in saxum mutauit XIIII. Cęsarem in senatu occisum rapuit de medio, in cęlum tulit, qui in stellam emicuit XV. Cybelle, Berecynthia, Ops, Rhea, Bona dea, Cybeleia, deum mater, Dyndimena, Idea mater. Eius antistes Athis uersus est in pinum. Hyppomanem et Athalantam, quod lucum ei ab Echione, terrę filio, sacratum concubitu uiolauerant, in leones subiecit X. Naues Ęneę, ne illas Turnus cremaret, in nymphas marinas conuertit et alias naues leuauit XIIII. Isis, Ęgyptiorum dea, Theletusę fuit auxilio, eo quod iubente Lygdo marito prolem feminei sexus perdere, Iphim filiam pro masculo nutrierit. Quam cum Ianthis Thelesci filia ei nupta esset, uertit in marem IX. Musę a Pyreneo hospitio susceptę uim inferentem in uolucres uersę euaserunt. Ipse sequi uolens pręcipitio uitam finiuit. Pyeri et Anipę11 nouem filias ad certamen cantus prouocantes uictas uerterunt in picas V. Pan amauit Syringam. Quę fugiens uersa est in calamos, ex quibus ille tibias confecit I.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
