Latin
198.1 to 198.34
Marko Marulić, Repertorium 198.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
Derisio. Vatinius in pedes suos plurima dicebat et in fauces concisas. Sic inimicorum urbanitatem effugit . Vrbanitas mordax cauenda in eos qui uindicandi habent potestatem. Hęc enim causa fuit, ut Calistenem occideret Alexander et Antonius graui ęre opprimeret Athenienses . Oscus nihil absque schemmate dicere cupit . Deformis. Corporis defectus non lędit animum . Dolus. Tyrannicida, a tyranno comprehensus et de coniuratis interrogatus amicos eius nominauit . Diues . Contra diuitem . Democritus diuitias proiecit . Qualiter utetur diuitiis sapiens, qualiter auarus. Diuitias nego bonum esse. Diuitię apud sapientem in seruitute sunt, apud stultum in imperio . Nihil certi . Diutites pauperibus similes . Diuitię et luxuria . Optimus pecunię modus est, qui nec in paupertatem cadit nec procul a paupertate discedit . Omnium enim extrinsecus effluentium lubrica et incerta possessio est . Diuites mendicis miseriores; illi enim exiguo, hi multo egent . Pecunia, si uti scias, ancilla est, si nescias, domina est. Quę sunt maxime diuitię? Non desiderare diuitias. Quis plurimum habet? Qui minimum cupit. Vtendum est diuitiis, non abutendum, ut nec inde a superioribus contemnaris nec ab inferioribus timearis . Diuitum uanitas . Crystallum quomodo fit . Tollite uestras diuitias, quas huc atque illuc incertę fortunę fluctus appellet . Contra patrem, qui filium abdicat nolentem ad diuitem ire in adoptionem, qui suos abdicauerat. Cresus. Crassus . Quod pecunia augeat discordiam . Diues accusat pauperem . Bona caduca. Nemo est nostrum, in quo ius habet fortuna . Diuitis auari sollicitudo. Siquid in diuitiis esset solidi, aliquando /1 et impleret. Diuitię plura cupere docent . Epicurus: Multis parasse diuitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio. Diuitiarum contemptor similis Deo . Magnus est ille, qui in diuitiis pauper est . Verę quietis impedimenta . Opto tibi illorum contemptum quę tibi optarunt parentes . Mediocria utilia sunt, nimia nocent . Opum amissio . Multa portantem uidebis comitique onerique timentem .