Latin
199.36 to 199.65
Marko Marulić, Repertorium 199.36-65
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchritudo diuina . Deus solus sapiens . Deum bonorum, non mali causam esse . Trinitas . Summum bonum, id est Deum Patrem et Filium soli comparat, ut, sicut hic oculos illuminat, sic ille mentes . Quęrendo, quidnon sit Deus, Deum cognouerunt. Nihil recte agi absque Deo . Necessitas et uoluntas idem in Deo . Dii superi, mundani, demones . Quęcunque fiunt, multo magis a prima quam a cęteris causis dependere. Pater et Filius . Deum omnia in numero, mensura, pondere perfecisse . Quę a Deo proxime et quę per media fiant. Ego sum, qui sum . Substantia ęterna . Deus scit simul ac potest. Duę causę necessaria et diuina . Dii supercęlestes, cęlestes, subcęlestes . Dii terrę orbem singilatim sortiti. Vulcanus et Minerua naturam habentes communem . Neptunus, Athlas . Deus in omnibus per omnia mouet omnnia . . . Dii XII per XII signa membris nostris prępositi . Hymni laudesque deorum precibus mixte canantur . Nec Deus unquam cum necessitate pugnabit. In eos qui aiunt Deum non esse inquirendum. De unius Dei cultu . Deos esse duobus communibus indicat argumentis. Contra negantes Deum. Poetas in tribus circa deos errasse: quod ex chaos eruperint, quod alii ex aliorum concubitu geniti, quod omnes animi perturbationes omniaque flagitia sectati sint . Quod dii sint . . Quod curam humanarum rerum habeant . Imagines deorum uenerandę . Dii deorum filii apud Platonem et homines. Deorum filios duobus modis intelligi . Theologia uelut omnium regina . Esse deos et omnium rerum curam habere nec precibus flecti pręter iustum . Deus animalium causa . Oportere mortales de diuinis rebus tractare. Deorum plena esse omnia . Circa omnium regem cuncta sunt etc. Quod Deus per se sit. Nihil ex his quę intelliguntur, absolute de Deo affirmari debere. Deus neque intellectus neque intelligibile est. Deus super intelligentię limites est. Diuina non inueniri a nobis, sed desuper reuelari . .