# Repertorium 199.66-84

Marko Marulić, Repertorium, 199.66 to 199.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.66

Procul a molestia et uoluptate diuinitas . Deus immobilis unitas. Necessarium est super angelum esse aliud quiddam, quod non modo immobile sit, sed unum penitus atque simplex. Illud quidem est Deus, tanto rerum potentissimus omnium, quanto est omnium simplicissimus . Simplicissima ueritas se ipsam minime latens etc. . Ipsa unitas, ueritas, bonitas, quam inuenimus super angelum, omnium est principium. Deus unus uerusque et bonus. Non sunt dii plures inter se ęquales. Deus summum est rerum omnium. Non sunt plures, alius super sine fine . Deus unitas, ueritas, bonitas. Dei uirtus infinita. Ab Orpheo grammatico infinitus finis cognominatur. Deus est semper. Deus est ubique. Orpheus grammaticus: Qui omnes mundi partes habitas generationis princeps . Deus omnia agit, seruat, in omnibus omnia operatur. Parmenides grammaticus: Ens unum immobile infinitum. Zoroaster grammaticus: Omnia sunt ex uno igne genita. Orpheus grammaticus: Fortis necessitas omnibus dominatur . Deus agit per suum esse quicquid agit. Deus intelligit se ipsum primo ac etiam singulum. Deus est mens mentium et lumen luminum. Orpheus grammaticus: Iouis perfectus est oculus. Grammaticus: Oculus infinitus. Deus intelligit infinita . Deus peruoluntatem extra se efficit omnia. Orpheus grammaticus: Iuppiter species omnium . Voluntas Dei necessaria simul et libera est et agit libere . Deus amat et prouidet . Orpheus grammaticus: Omnium genitor principiumque et finis. Idem grammaticus: Omnia intus inspicis, omnia intus audis omniaque distribuis. Idem grammaticus: Sempiterna uita immortalisque prouidentia . Deus super species immobilis unitas. Quomodo immobilis: In Deo nulla est priuatio . Quomodo Dei naturam contemplemur . Dei operatio . Mentium principium Deus omnes intelligibiles species uno et proprio habet actu, distribuit omnibus, capit a nullo . Infinitas Dei superat temporis infinitatem . Pater et Filius . Vtrum Deus, quia facturus erat omnia, cuncta cognouit? Non . Deus in se ipsum respiciens nouit omnia .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
