Latin
AVLVS GELIVS
Marko Marulić, Repertorium 204
Unproofread scanNot analysed yet
Deformis. Homines caninis capitibus et latrantibus in montibus Indię. Quosdam esse nullis ceruicibus oculos in humeris habentes, alios corporibus hirtis et auium ritu plumantibus . Pygmei non longiores quam pedes duos et quadrantem . Quidam Thersitę laudes quęsierunt . Quos pomiliones dicimus, Gręce nanos dici . Docilis. Euclides Megarensis Athenas sub muliebri habitu latens commeabat, ut Socratem audiret, cum capitale inter Megarenses esset, siquis Athenas pedem intulisset . Diuitię. Fauissę Capitolinę, cellę sub terra, ubi templi signa et donaria reponebantur . Argentum purum putumque, id est omni alia materia carens . Necessarium est, qui multa habeat, multis indigere . Iam tonsiles tapetes ebrii fuco, quos concha purpura imbuens uenenauit . Dolor. Polus histrio Athenis Helectram Sophoclis acturus fratris interitum complorantem, ut dolorem mulieris plenius exprimeret, tulit ossa filii recens mortui, et ea amplexus non simulatis, sed ueris doloribus lamentisque oppleuit omnia . Dolor apud Stoicos indifferens. Dolor pugnat contra rationem . Anaglisia, id est indolentia, et apathia, id est impassibilitas doctorum iudicio improbata . Hęredis fletus sub persona risus est . Disertatio Herodis Attici super ui et natura doloris . Deffensor. De ordine officiorum: primus locus iuxta parentes pupillorum est, qui fidei tutelęque nostrę crediti sunt; secundus clientium; tertius hospitum; quartus cognatorum; quintus affinium . Deus. Iis demum deos propicios esse ęquum est, qui sibi aduersarii non sunt . De nominibus deorum populi Romani . Debitum. Pecuniam exactus, exigor portorium . In eum qui soluendo non est, membrorum amputatio . . Dies iusti XXX dati debitori, ut pecuniam conquireret. Erat item ius paciscendi, et si pactinon essent, habebantur in uinculis dies LX, demum capite puniebantur .