Latin
205.23 to 205.58
Marko Marulić, Repertorium 205.23-58
Unproofread scanNot analysed yet
De Thorace sumptum supplicium, quod argentum priuatim habere deprehensus sit . Opes Crassi . Agesilaus contempsit opes . Seruile est amare diuitias . Somnium Antigoni, quo serendo aureas micas auream segetem ortam uidit . Platonis sententia: Ei, inquit, qui uelit esse diues, non cumulandam pecuniam, sed minuendam cupiditatem censeo . Cleopatrę opes . Dolor. Egeus falso credita Thesei filii nece pręcipitio uitam finiuit . Lugendi tempus apud Lacedemonios XI dies . Numa statuit puerum triennio minorem non lugere, maiorem uero tot menses, quot haberetannos usque ad decennem. Longissimum luctum mensium decem statuit . Pericles dolore superatus in funere filii . Timoleon prę tristitia XX fere annis rempublicam non attigit . Cato mortem fratris dolens . Demosthenes VII die post interitum filię cum corona et ueste splendida processit nunciato Philippi interitu, bonum publicum pręponens rebus domesticis . Degener. Porcii Catonis filius . Deffensor. Hercules et Theseus eo animo terram peragrantes, ut nemini iniuriam inferrent nisi iniuriam inferentibus . Cicero in patrociniis operam gratuitam pręstitit a nemine mercedem accipiens . Sostratus Arium sequens clamabat: Docti doctos seruabunt, si erunt docti . DEVS. Numa Pompilius uetuit fieri deorum simulachra. Templa sine imaginibus erigebantur . Vestę templum rotundum. Libitina dea inspectrix eorum quę mortuis pręstantur . Ianus quare biceps . Iupiter Feretrius unde . Deus Adranus in Sicilia maxime cultus . Apud Lacedemonios templa affectibus dicata: timori, morti, risui . Duo rerum principia: Deus atque hyle iuxta Platonem . Debitum. Solon, cum debita ciuium decreto rescidisset, id constitutum sisathiam appellauit, id est oneris leuationem, quo ęsalienum remittebatur . Decima ex manubiis Delphos deo missa ab Agesilao . Diabolus. Cassius Bruti uisionem non ueram, sed imaginariam ex fantasia formatam contendit. Demones enim non esse aut, si sint, uoce uti non posse, quę corpori conuenit . Discordia. Sicyoniorum ciuitas dissensionibus periit .