Latin
207.23 to 207.48
Marko Marulić, Repertorium 207.23-48
Unproofread scanNot analysed yet
Porro, inanium opinionum diuitię in infinitum excidunt . Dolor. Solon flens obitum filii, cum sibi diceretur, quod nihil flendo proficeret, ob hoc enim se flere dixit, quia nihil proficeret . De dolore et uoluptate . Neque dolore capiendum sapientem, quod is ęgritudo sit animi ratione aduersante contractio . Doloris species . Dionysius in oculorum dolorem incidit; quo acriter cruciatus noluit dicere indifferentem esse . Cor non edendum . Epicurus contra Cyrenaicos animi dolores quam corporis deteriores censet; carnem enim pręsenti tantummodo dolore affici, animum uero et pręterito et pręsenti et futuro . Degener. Arcessilaus percunctanti, cur ex disciplinis aliis plerique ad sectam Epicuream transirent, ex Epicureis uero nullus se ad cęteras conferret, ait: "Quia ex uiris quidem galli fiunt, ex gallis uiri nunquam" . Deus. Dii geniti secundum Eudemum Rhodium . Nec cogitationes latent deos . Pherecides primus de diis scripsit Gręcis . Theodorus omnes de diis opiniones sustulit . De diis philosophorum facete dicta . Plato: totius generationis causam esse deum. Deos esse igneos . Deum sicut et materiam incorporalem esse . Aristoteles, sicut et Plato, deum incorporalem diffinit eiusque prouidentiam ad cęlestia usque pertingere, ipsum uero immobilem esse . Lysia pharmacopola sciscitante, an deos esse crederet: "Quomodo", inquit, "non credo, qui te diis inimicum puto" . Zeno per caparim, Socrates per canem deierabant . Stoici unum deum esse eumque appellari mentem, fatum, Iouem . Deum esse animal immortale, rationale, perfectum siue intellectuale, beatum, a malo omni remotissimum, prouidentia sua mundum, et quę sunt in mundo disponens omnia; non tamen inesse illi humanę formę liniamenta etc. De nominibus et substantia eius . . Dei imaginem in annulo minime circumferendam . Idem Pythagoras dixit se ad inferos descendisse atque uidisse Hesiodi animam columnę ęreę astrictam ac stridentem, Homeri uero ex arbore pendentem et a serpentibus obsessam pro his quę de diis dixere .