# Repertorium 241.1-33

Marko Marulić, Repertorium, 241.1 to 241.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/241.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/241.1

Ęger. Claudicauit Iacob, quoniam luctator tetigerat neruum foemoris eius. Ob id non comedunt neruum Iudei . Infirmum fratrem nutri sine usura . Iosue uictis hostibus equos eorum subneruauit . Sansoni apprehenso Philistei eruunt oculos . Saul recedente spiritu Domini agitatur a spiritu nequam . Miphiboseth, Ionatę filius, debilis pedibus . Dauid subneruauit iugales curruum quos cęperat centum tantum derelictis . Miphiboset a Siba seruo claudus derelictus . Abia, filius Hieroboam, egrotauit et mortuus est propter scelera patris Ahia prophetante . Ochozias ęgrotus consuluit Belzebub, ideo mortuus est . Benadab, rex Syrię, eger consuluit Helizeum per Azahelem, et morituro dicitur quod sanabitur . Ioram in pręlio uulneratus rediit, ut curetur in Iezrahel. Egrotat Heliseus. Ioas, rex Israel, ad eum descendit et flet . Azarias, Amasię filius, rex Iuda, in omnibus Deo acceptus, sed tantum quia excelsa non est demolitus, lepra percutitur . Ezechias moriturus fleuit, et propagatum est ei uitę spacium annorum XV . Dauid equos curruum subneruauit, ut supra . Ioram, filius Iosaphat, pessimus regum Iuda, pręter cętera aduersa, langore premitur, donec egrediantur uitalia . Ezechias egrotauit usque ad mortem, ut supra . Tobias factus cęcus gratias agit Deo . Tobias filius piscis felle liniuit oculos eius, et uidit . Tobias cęcitatem passus annos quattuor . Iob percutitur ulcere pessimo . . Deus per dolorem in lectulo increpat, per poenitentiam liberat . Psalmus: Ad te, Domine, clamabo; ęger petit liberari . Psalmus CVI: Confitemini Domino; gratias agit multis aduersis liberatus, inter quę etiam infirmitate corporis . Visita infirmum . Langor prolixior grauat medicum . Breuem langorem pręcidit medicus. Ante langorem adhibe medicinam 144. Melior est pauper sanus et fortis uiribus quam diues imbecillis et flagellatus malicia . Infirmitas grauis sobriam facit animam. In tua infirmitate non despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te . Esaias Ezechias egrotauit, ut supra . Ętas. Adam uixit annos DCCCCXXX etc. .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
