# Repertorium 241.34-68

Marko Marulić, Repertorium, 241.34 to 241.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/241.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/241.34

Hominis uita centum et uiginti annorum. Leui uixit annos CXXXVII etc. . Adam uixit annos 930, Seth 912, Caynan 910, Mallehel 895, Iared 962, Enoch 365, Mathusalem 969, Lamech 777. Genesis. Hominis uita CXX. Genesis VI. Leui 137, Crath 133, Amram 137. Exodi VI. Dies mei uelocius transierunt quam a texente tela succiditur . Vixit Iob post flagella CXL annis 108. Vita hominis breuis. . Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breuiabuntur . Iuuenes. Senes . Regum uita longior propter iustitiam . Nihil permanet . Iterum . Opera quę fecit Deus ut timeatur, perseuerant in perpetuum . Si annis multis uixerit homo, et in his omnibus lętus fuerit, meminisse debet etc. . Adolescentia et uoluptas uana sunt . Omnis caro sicut foenum ueterascet, et sicut folium fructificans in arbore uiridi . Numerus dierum hominum ut multum C anni, quasi gutta aquę maris deputati sunt, et sicut calculus harenę, sic exigui anni in die ęui . Enygma. Sansonis: De comedente exiuit cibus, et de forti egressa est dulcedo . Audite audientes, et nolite intelligere etc. . Aquila grandis uenit ad Lybanum, tulit medullam etc., id est Nabuchodonosor ad Hierusalem. Aquila altera grandis, id est rex Ęgypti . Ezechiel uetatur palam flere, sed tacitus ingemiscere mortem uxoris . Emptio et uenditio. Terra non uendetur etc. . Domus in urbe redimi non poterit etc. De domo in uilla, de domo Leuitarum et suburbanis eorum . Quod Domino consecratum est, non ueniet . Emptor . De sorte Leuitarum et sacerdotum dicitur: Non uenumdabunt ex eo neque mutabunt, neque transferentur primitię terrę, quia sanctificatę sunt Domino 195. Exemplum. Iniustum ne imiteris. Ne delecteris in semitis impiorum . Imitator peccatorum. Imitator malorum uel comes. Ne emuleris impios . Homines capiuntur malo exemplo superuenienti . Initantur diabolum qui sunt ex parte illius . Exempla sapientię . Exempla patrum . Ecclesię in persecutione perfectio. . De regno Christi et Ecclesię profectu. . Vineę translatio de Ęgypto, dilatatio, persecutio, restauratio. Psalmus LXXVIIII .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
