Latin
241.95 to 241.110
Marko Marulić, Repertorium 241.95-110
Unproofread scanNot analysed yet
Solue uincula colli tui, captiua filia Syon. Lauda, sterilis, quę non paris. Paupercula tempestate conuulsa etc. ,de Ecclesia a persecutoribus liberanda . Surge, illuminare, Hierusalem, id est Ecclesia. Ędificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi etc. Sugges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Propter Syon non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam etc. Vocabitur tibi nomen nouum etc. ,de dignitate Ecclesię . De Ecclesia . De Ecclesia beatificanda in fine: Ego plantaui te uineam electam, et omne semen uerum; quomodo ergo conuersa es mihi in prauum, uinea aliena? etc. Assumam uos unum de ciuitate, et duos de cognatione, et introducam uos in Syon. Et dabo uobis pastores etc. In illo tempore uocabunt Hierusalem solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini . De congregatione Ecclesię per Christum . Et habitabunt in terra sua, id est in Ecclesia in fide uniti . Quia eiectam uocauerunt te, Syon, et ędificabitur in excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur, et princeps de medio eius producetur, id est Christus etc. Ecclesia deplorans martyres consolatur a Domino . Benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitię, mons sanctus, id est Ecclesia. Ędificabitur ciuitas Domino a turre Ananehel etc. . Egressus est a filia Syon omnis decor eius etc. . Terra quę reuersa est a gladio, id est Ecclesia . Templi partes et mensurę in Ezechielle . Altare et partes eius . Ędificatio Ecclesię spiritalis . Erit Hierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius . In die illa suscitabo tabernaculum Dauid. Ędificabunt ciuitates desertas, plantabunt uineas, facient hortos, id est Ecclesia constans ex /coniugatis, pręlatis et religiosis . Et erit: in nouissimo dierum erit mons domus Domini pręparatus in uertice montium, et sublimis super colles; et fluent ad eum populi etc. In die illa congregabo claudicantem, et eam quam eieceram colligam etc. Item de persecutione Ecclesię et liberatione per Constantinum. Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini, Dei sui .