Latin
MARCVS
Marko Marulić, Repertorium 243
Unproofread scanNot analysed yet
Eger. Emoroissa omnia expenderat in medicos; tetigit Iesum, et curata est V. Dominus sanans surdum et mutum suspexit in cęlum, innuens nobis inde quęrenda esse remedia VII. Ecclesia. Cessauit uentus et procella Iesu ascendente in naui, id est regnante in Ecclesia VI. Septem sportę septem ecclesię sunt VIII. Vendentes et ementes eiiciuntur de templo. Domus mea domus orationis XI. Vinea sepe circumdata in qua lacus et turris, id est Ecclesia protectione munita Dei, et in ea baptismus et fides XII. Cenaculum grande, Ecclesia magna, in qua narratur nomen Domini, strata uarietate uirtutum et linguarum XIIII.