Latin
248.1 to 248.27
Marko Marulić, Repertorium 248.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Hęreticus Arrius. Patrem et Filium et Spiritum Sanctum uolunt esse unius eiusdemque substantię, naturę aut existentię, sed esse Filium creaturam Patris, Spiritum uero sanctum creaturam creaturę, hoc est ab ipso Filio creatum. Christum etiam sine anima carnem suscepisse arbitrantur I. XII. XIII. XXIIII. XXVII. Marci. Arriani Christum esse Deum negant, sed tamen peccata posse dimittere concedunt II. III. XIIII. Lucę I. Iterum I, V, IX. Filium non esse de substantia Patris. Item Patrem non uideri a Filio X. XI. XII. Ioannis contra Arrium I. Iterum, tertio et quarto, quinto et sexto I. Arriani II. V. Iterum et tertio V. Arrius VI. VIII. Iterum VIII. Item X. Iterum et tertio X. Item XII. Item dicunt, quantum apostolus distat a Domino, tantum Filius a Patre XIII. Contra eosdem iterum et tertio XIII. XVI. XVII. Apollinaristę sicut Arriani Christum dixerunt carnem solam sine anima suscepisse et in eo uerbum ipsum fuisse pro anima. Alii uerbum in carnem mutatum nihil de Virgine sumpsisse I. [Idem Lucę] Contra Lucę II. Contra istos Lucę XI. Contra Apollinarem qui unam tantum uoluntatem, id est diuinam ponit in Christo XXII. Idem quod diuinitatem habuerit pro anima carne tantum hominis assumpta. Ioannis I. II. Quod de cęlo corpus attulerit VI. Item VIII. Quod non habuerit animam humanam X. Basilides, Valentinus et Martion respuunt Legem et prophetas. Lucas XI. Item Manichei XVI. Cherintus et Hebion dixerunt Christum hominem purum tantum. Item Martion, Paulus Samosetanus et Photinus. Matthei I. Cherintus et Hebion eircumcidi nos uolunt, quia Christus circumcisus sit. Lucę II. Cathafrigę, quorum auctor Montanus, Prisca et Maximilla, etiam post Pentecosten faciunt quadragesimam, eo quod ablato Sponso filii Sponsi debeant ieiunare. Matthei. IX. Idem promissum paraclytum se suscepisse dixerunt. Manichei uero id de Manicheo prędictum asserunt. Ioannis VII.