# Repertorium 248.53-83

Marko Marulić, Repertorium, 248.53 to 248.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.53

Vulpibus comparantur. Item lapis IX. Dicunt: Ego sum Christus. Idem Antichristi XXI. Lapidant Dominum Iesum. Ioannis X. Contra hęreticos XVI. Eunomius se nosse Patrem et Filium dixit, sicut noti sunt inter se. Matthei IX. Eunomiani, Arriani, Macedoniani dicunt Spiritum Sanctuum creaturam esse. Contra Eunomium et Arrium XXIIII. Faustus non natum ex homine Christum dixit. Matthei I. Photinus, Hebion, Martion, Paulus Samosatenus hominem tantum fuisse. Matthei I. Iterum I. Photiniani solum Patrem dicunt esse Deum, Filium hominem, tertiam personam negant Spiritum Sanctum XII. Idem ex Virgine dant ei principium. Lucę I. Dominus leproso dixit: Volo curare. Hoc contra Photinum V. Photinus purum hominem dixit. Ioannis VI. Iudeorum pharisei et saducei. Matthei XVI. Iulianus tollit peccatum originale. Marci IX. Idem uitanda esse sepulchra dixit. Lucę XI. Martion etc. ut supra Hebion. Matthei I. Martion et Manicheus Vetus laniant Testamentum IX. Martion Christi passionem phantasticam esse asseruit XII. Martion et Manicheus creaturas alienant a Deo. Dicunt Christum non esse natum ex Virgine, sed in phantasmate uisum XIIII. Contra Martionem et Manicheum X. Martion, Basilides et Valentinus respuunt Legem et prophetas X. Martion et Manicheus destruunt Vetus Testamentum XVI. Contra Martionistas qui dicunt Christum bonum Deum, Veteris autem Testamenti deum malum XIX. Idem Ioannis I. Martion et Tatianus nuptiis detrahunt II. Martion dixit Christum non esse genitum secundum carnem XVIII. Manichei phantasma esse Christum nec femineo posse nasci ex utero I. Legem non accipiunt nec prophetas nec euangelistas pręter Ioannem, qui fuit cum Iesu in morte V. Item uirgultum uellere etc. huiusmodi putant contra pręceptum fieri: Non occides. Nos de homine tantum accipimus V. Dicunt hominem neque posse effici malum neque ex malo bonum VII. De eadem substantia et ex eadem origine esse hominum et bestiarum animas VIII.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
