Latin
LAERTIVS
Marko Marulić, Repertorium 257
Unproofread scanNot analysed yet
Ęger. Speusippus, quia paraliticus erat, uehiculo ferebatur in Achademiam. Obuiam factus Diogeni: "Salue", inquit. Et ille: "At tu nequaquam salue, qui eiusmodi cum sis, uiuere sustines" . Sanitatem speciei esse constantiam, morbum contra huius esse uiolationem . Heraclitus aquę intercutis morbo correptus, medicos per enygmata sciscitabatur, an possent ex imbre siccitatem facere. Illis uero non intelligentibus se ipsum boum stabulo includens et fimo obruens nec proficiens moritur . Timon et Dioscorides, eius discipulus, ambo lusci. Cum quidam tertius adesset, se mirari dixit, quodcum tres essent, non nisi quattuor haberent oculos. Ipse se Cyclopem appellabat . Diuturni morbi plus habent quod delectet quam quod doleat . Ętas. Epimenides uixit annos CLVII et in totidem diebus senuit, quot annos dormierat . . Pythagoras ętatem distinguit: puer XX annos implet, adolescens XX, iuuenis XX, senex XX. Eas anni temporibus accommodat: ueri quidem puerum, ęstati adolescentem, autumno iuuenem et hiemi senem. Adolescentem intelligit puberem, iuuenem uirum . Democritus moriturus uitę spacium produxit usque in diem tertium panes calidos quotidie naribus admouens . Enygma. Vnus pater, XII filii, his singulis XXX filię, alię candidę, alię nigrę. Immortales sunt, et moriuntur. Est autem annus . Antisthenes, cum ab eo, qui proposuerat enygma, ut solueret, rogaretur, "quid", inquit, "o stolide uis, ut soluam, quod etiam inuolutum nobis negocium exhibet" . Emptio. Diogenes quęrebatur, quod quę preciosissima sunt, minimo uenirent, et econtra; denique statuam tribus milibus emi, farinę uero chenicem duobus ęreis . Exemplum. Fertur post Zenonis mortem Antigonum dixisse: "O quale spectaculum perdidi" . Pythagoras: Per uiam publicam non eundum, id est uulgi mores non imitandos esse .