Latin
265.157 to 265.187
Marko Marulić, Repertorium 265.157-187
Unproofread scanNot analysed yet
In Hebionem et Photinum, quod Christus sit Deus . . Alium lucis, alium sęculi et tenebrarum asserunt conditorem. Valentini delyramenta . Martion conditorem respuit et alterius Dei Christum simulat . Qui diuersas naturas prętendunt, spiritalem uidelicet et animalem et choicam . Quid Martion erasit de Apostolo . Cataphrigę. Offitę. Borboritę. Manichei etc. nomina portentosa . In Martionem qui creatorem sanguinarium et crudelem infamat . Contra eos qui dicunt Christum putatiuam carnem habuisse, non ueram . Nouatiani nolunt reformari eos quos semel peccata contriuerint . Contra Hebionem qui post Euangelium credentes in Christo circumcidendos putat . Arrius in Alexandria una scintilla fuit . Contra Martionem et Valentinum, qui creatorem crudelem sanguinarium dicunt in Testamento Veteri . Heresis ab electione dicitur . Contra eos qui diuersas naturas asserunt et bonam arborem non posse malos fructus facere . Tatianus, Encratitarum heresiarches acerrimus, Christi carnem putatiuam esse dixit et omnem cum muliere coniunctionem immundam . Qui alium Legis, alium Euangelii prędicant Deum . Martion et Valentinus dicunt alium esse inuisibilium 2 conditorem, alium uisibilium. Contra Arrianos qui sapientiam Dei factam contendunt . Valentini parabolę atque coniugia . Contra Sabelium, qui eundem Deum Patrem putat et Filium. Contra eos qui Christum non ante Mariam fuisse aiunt et alium Filium Dei, alium Filium hominis autu mant . Contra dubitantes . Heretici fures . Qui diuersas naturas inducunt. Aduersus Martionem qui iustum Deum a bono separat . Qui omnes nuptias repudiant. In Martionem qui ait Scripturam ueterem non pertinere ad Christum . Qui nolunt Vetus Testamentum esse Dei boni, cuius filius Christus sit . Qui detrahunt tam Veteri quam nouo Testamento . Qui damnant secunda matrimonia . Hereticus loquitur turpis lucri causa . Heresis ab electione. Inter heresim ut scisma . Qui putant alium conditorem paruorum, alium magnorum . Mulier extranea hereticorum prauitas. Origeniani. Impii de terra perdentur . Meretrix et adultera. Longe fac ab ea uiam tuam. Quare seduceris ab aliena .