Latin
265.229 to 265.259
Marko Marulić, Repertorium 265.229-259
Unproofread scanNot analysed yet
Dissipa gentes quę bella uolunt. Bestię calami. Congregatio taurorum . Iniquitatem in excelso locuti sunt . Leua manus tuas in superbias eorum in finem . Filii Efren . Inimici nostri subsanauerunt nos . ContraEunomium et Arrium qui dicunt Filium Dei similiter esse filium, ut nos sumus. Qui dicunt diabolum, qualis est, talem a Deo esse creatum . Qui pugnant aduersum sanctos XI sunt . Montes tenebrosi . A uerbo aspero et a sagitta uolante . Martion quęrit, quare Deus cimicem aut pulicem fecit . Vallis oliuarum. Philosophi heretici . Loquentur iniquitatem. Pupillos occiderunt. Qui dicunt Deum corporeum et habere membra . In Arrianos, qui Dominum factum dicunt. Qui dicunt aquas a Deo non esse creatas. In Nouatianum negantem penitentiam . Conuertit aquas eorum in sanguinem . Cito fecerunt, obliti sunt operum eius . Et multiplicata est in eis ruina . Defecerunt scrutantes . Et oratio eius fiat in peccatum . Qui Christum negant esse uel Dei uel Dauid filium . Qui dicunt Christum creaturam . Maledicti qui declinant a mandatis tuis . Dissipauerunt iniqui legem tuam . Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon . Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos . Non communicabo cum electis eorum. Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum . In Arrium negantem personarum ęqualitatem . Libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum. Posuerunt in cęlo os suum. Quorum filii sicut nouellę plantationis. Cęllaria eorum plena . Oues eorum foetosę. Non est ruina macerię neque transitus . In eos qui negant Spiritum Sanctum. Qui solem deum esse dicunt . Qui Filium Patre minorem esse asserunt . Ad faciendam uindictam in nationibus. Et nobiles eorum in manicis ferreis .