Latin
285.155 to 285.181
Marko Marulić, Repertorium 285.155-181
Unproofread scanNot analysed yet
Symon abstulit immundicias . Machabeus templum et ciuitatem expiauit etc. . Rasias sibi ipsi mortem consciuit, ne ad gentilitatem compelleretur. Iudei minus solliciti pro uxoribus, filiis ac fratribus quam pro periculo ciuitatis et templi . Fortis. Sanson leonem manibus discerpsit . Volens ligatus a III milibus uirorum; ligatus autem occurrens Philisteis fractis uinculis percussit mille ex eis maxilla asini. De Gaza euasit uulsis foribus ciuitatis. Iterum ligatus rupit funes neruiceos. Tertio funes qui nunquam fuerant in usu alicuius operis. Quarto extraxit clauum de terra cui fuerat alligatus per VII capillos. Postremo, quia nazareus erat, raso capite captus est. Hinc ergo alligatus columnis quibus innitebatur domus, his concussis atque auulsis et se ipsum et III milia Philisteorum oppressit ruina . Saul rex utrunque bouem concidit in frusta . Columna ęrea in porticu templi dicta Booz, id est Fortitudo . Banaia interfecit leonem in cisterna; percussit Ęgyptium Gygantem . Fortissimi de exercitu Israel . Quęritur, quid sit fortius: uinum an rex, an mulieres, an ueritas . Nemo saluatur in fortitudine uirium, . Fortis . Fortis . Dauid cum leonibus et ursis quasi cum agnis lusit, Goliam interfecit . Fortitudo est scire et nosse Deum . Formosus. Og, rex Bassan, de stirpe Gygantum, cuius lectus ferreus longus cubitorum IX, latus IIII . Saul rex super omnes eminebat humerotenus . Dauid, ut uidit Bersabee, forma eius captus est . Absalon pulcherrimus omnium in Israel. Thamar, filia eius, formę elegantissimę . Ęgyptius cuius statura cubitorum V, lancea ut liciatorium texentium . Iudith pulchra, diues, nobilis . Dominus auxit decorem eius proficiscentis ad Holophernem . In specie faciei suę dissoluit eum etc. . Tres filię Iob, quarum nomina Dies, Cassia, Cornu stibii; omnium pulcherrimę et fratrum cohęredes . Mulier pulchra et fatua . Os alienę, id est meretricis . Animalia statura minima et sapientissima. Fallax gratia et uana est pulchritudo .