# Repertorium 289.1-22

Marko Marulić, Repertorium, 289.1 to 289.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.1

Fides. In Iesum credunt qui angustam uiam uadunt ducentem ad uitam; qui autem credunt signis, non in eum, sed in nomine eius credunt II. Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Qui de cęlo uenit, super omnes est. Et quod uidit et audiuit, hoc testatur; et testimonium eius nemo accipit. Qui autem accipit eius testimonium, signauit quia Deus uerax est. Qui credit in Filium, habet uitam ęternam; qui autem incredulus est Filio, non uidebit uitam, sed ira Dei manet super eum III. Mulier, crede mihi etc. Vbique opus est nobis fide etc. Fidei gradus in regulo: initium, incrementum et perfectio IIII. Descendere in aquam turbatam est humiliter credere in Domini passionem; ibi sanabatur unus significans Ecclesię unitatem. Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam ęternam, et in iudicium non uenit, sed transiet a morte ad uitam V. Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Inter credere ei et credere in eum. Ego sum panis uitę; qui uenit ad me non esuriet; et qui credit in me, non sitiet in ęternum. Hęc est autem uoluntasPatris mei, qui misit me, ut omnis qui uidet Filium, et credit in eum, habeat uitam ęternam, et ego resuscitem eum in nouissimo die. Nemo potest uenire ad me, nisi Pater traxerit eum. Omnis qui audiuit a Patre et didicit, uenit ad me. Qui credit in me, habet uitam ęternam VI. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquę uiuę etc. VII. Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos VIII.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
